monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > sectio 11 > bnf10439.175 r > sectio 5 > bsbBSB-InkG-296GW11398.215 > sectio 127 > bsbClm4541.533 > sectio 88 > sectio 2 > sectio 119 > sectio 30 > sectio 55 > sectio 47 > sectio 187 > sectio 39 > bavPal.lat.281.536 > sectio 67 > sectio 84 > sectio 70 > sectio 111 > sectio 6 > bbbCod.120.I.7v > sectio 1 > sectio 17 > bnf10291.201 > sectio 132 > uwbM.p.th.f.68.257 > sectio 3 > sectio 25 > csg51.196 > Alcuinus, Epistolae, 112 > csg48.295 > sectio 9 > csg75.229 > sectio 25 > csg46.101 > sectio 49 > bnf17226.127 > sectio 27 > csg85.189 > sectio 11 > sectio 11 > hlw17.275 > sectio 42 > sectio 31 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 112, 10
Verum haec ad comparationem eius rei quae sequitur, parva sunt. Refert Lucas sacrae scriptor historiae: Cum venissemus Ierosolymam, libenter susceperunt nos fratres : et sequenti die Iacobus et omnes seniores, qui cum eo erant, Evangelio illius comprobato, dixerunt ei: Vides frater, quot millia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christum, et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te, quod discessionem doceas a Moyse, eorum qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens: non debere eos circumcidere filios suos; neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem: audierunt enim te supervenisse. Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se. His assumptis, sanctifica te cum ipsis, et impende in eos, ut radant capita: et scient omnes, quid quae de te audierunt, falsa sunt; sed ambulas et ipse custodiens Legem. Tunc Paulus, assumptis viris, postero die purificatus, intravit cum illis in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. O Paule, et in hoc te rursus interrogo: cur captus raseris; cur nudipedalia exercueris de caeremoniis Iudaeorum; cur obtuleris sacrificia; et secundum Legem pro te hostiae fuerint immolatae? Utique respondebis, ne scandalizarentur qui ex Iudaeis crediderunt. Simulasti ergo te Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceres; et hanc ipsam simulationem Iacobus, et caeteri te docuere Presbyteri: sed tamen evadere non potuisti. Orta enim seditione, cum occidendus esses, raptus es a tribuno, et ab eo missus Caesaream, sub custodia militum diligenti , ne te Iudaei quasi simulatorem ac destructorem Legis occiderent. Atque inde Romam perveniens, in hospitio quod tibi conduxeras, Christum et Iudaeis et gentibus praedicasti , et sententia tua Neronis gladio confirmata est.